- SOLARIUM
- SOLARIUMin Sole umbrâ horas distinguens; quodnam Romae antiquissimum fuerit, inquit Censorinus c. 23. inventu difficile est. Alii enim apud aedem Quirini primum statutum dicunt nimirum a L. Papyrio Cursore, Plin. l. 7. c. 60. alii in Capitolio, nonnulli ad aedem Dianae in Aventino. Illud satis constat, nullum in foro prius fuisse, quam id, quod M. Valerius Messalla, Catanâ captâ, ex Sicilia advectum, ad Rostra, in columna posuit. Quod cum ad clima Siciliae descriptum ad horas Romae non conveniret, L. Philippus Censor iuxta constituitâ. Et de hocce Solario Siculo loquitur in Boeotia Plauti, ex Antiphane translata,, Parasitus, apud A. Gellium l. 3. c. 3.Ut illum Dî perdant, primus qui horas repperit,Quique adeo primus hîc statuit Solarium.Qui mihi comminuit misero articulatim diem.Nam me puerô uterus erat SolariumMulto omnium istorum optumum et verissimum,Ubi ubi iste monebat esse, nisi quum nihil erat.Nunc etiam quod est, non est, nisi Soli lubet.Itaque adeo iam oppletum est oppidum Solariis.Maior pars populi aridi reptant fame.Antiquitus enim Horarum nomen non minus annos 300. Romae ignoratum est; Unde XII. Tabb. Ortus tantum et Occasus nominantur, post aliquot annos adiectus et Meridies, accenso Coss. id pronuntiante, Plin. loc. cit. Quod Varro confirmat de L. L. l. 5. Hoc idem Cosconius in Actionibus scribit, Praetorem accensum solitum tum esse iubere, ubi ei videbatur esse horam tertiam (i. e. tempus illud, quod postmodum hora tertia metiebatur) inclamare, horam esse tertiam, item Meridiem et horam nonam. Post reperta dein Solaria, in horas 12. divisus dies, noxque in totidem, quod factum videtur circa annum Urb. Cond. 477. quô a M. Valerio horologium in Foto Fuisse positum, Plinius commemorat. Quod verô Parasitus oppletum esse oppidum Solariis se puerô addit, de Roma dici neduit, cum unicum tum Siculum ibi adhuc esset; floruit enim Plautus initiô secundi belli Punici, circa An. Urb. Cond. 530. Nec ex Antiphane id Poeta transtulit, qui vixit Olymp. 98. quâ neque horae adhuc reperrae, neque Horologiorum usus; qui non multo antecessitAlexandri M. aetatem: nisi Horoscopia, quae Anaximander invenit, sine horarum usu, intellexerit Comicus, vide Salmas. ad Solin. p. 650. Aliquanto dein tempore post Clepsydrae excogitatae sunt, de quibus ita Censorinus de die Nat. c. 23. P. Corn. Nasica Censor ex aqua fecit horarium, quod et ipsum ex consuetudine noscendi, ex Sole horas Solarium coeptum vocari. Vide quoque Plin. loc. cit. Victorium l. 21. c. 13. Cael. Rhodig. l. 18. c. 39. Alios. tandem sonora Horologia facta sunt, teste Luciano, qui inter alia horas per aquam et sonitum suâ aetate demonstratas esse, tradit: cuiusmodi Horologium clepsydrâ et tintinnabulô constans, exhibet Hieron. Magius de Tintinnabulis c. 6. Vide quoque supra, in vocibus Hora et Horologium: de Solario vero Achazi Iudaeorum Regis itidem supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.